|
The excerpt represents the core issue or deciding factor on which you must meditate, and is drawn from Caesar's Commentaries in Latin by Julius Caesar: Quae res et latus ullum castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae
erant tuta ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque
civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent efficiebat. In eo
flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis
Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in
altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.
Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum
VIII. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo
die sustentatum est. Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec:
ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum
lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine
|